NEUROBATES

NEUROBATES
NEUROBATES
apud Vopisc. in Carino c. 19. Nam et neurobatem, qui velut in ventis cothurnatus ferretur exhibuit: Graece Νευροβάτης, qui nervis incedebat, dictus est. Nempe inter Veteres θαυματοποιοὺς, non solum fuêre schoenobatae seu funambuli, sed etiam νευροβάται, quales hodie fortean nullibi visuntur. Et quidem χοινοβάται erant, qui super funes crassiores inambulabant et saltabant, ut fieri etiamnum videmus. Neurobatae vero longe maiorem artem et audaciam professi, nervis ac fidibus in cedebant ac filis tenuissimis, it ut vix apparen tibus prae subtilitate filis, super quae ambulabant, quasi in ventis ferri viderentur. Certe Funambulos a Neurobatis distinguit Firmicus l. 7. Erunt funambuli, oribatae, neurobatae, et qui talia pertractent: quorum hos Tertullian. expressit eleganter l. de Pudicitia, Age tu funambule pudicitiae ac castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi veri avia pendente vestigiô ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculorum metu temperans. Ubi generaliore funambulum dixit vocabulô, qui verius crat dicendus neurôbates. Vide Salmas. Not. ad loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • acrobate — [ akrɔbat ] n. • 1751 « danseur de corde »; gr. akrobatos « qui marche sur les extrémités » 1 ♦ Artiste de cirque, de music hall, exécutant des exercices d équilibre et de gymnastique, plus ou moins périlleux. ⇒ équilibriste, fildefériste,… …   Encyclopédie Universelle

  • NERVI — in fidibus (citharae id genus) chordae, Varroni etiam nerviae, apud Nonium et A. Gellio l. 9. c. 7. Item id, quô arcus tenditur. Ovid. de Ponto l. 1. Eleg. 1. v. 21. Intentus nervo levis arcus equino. Veretrô eamelinô optime hôc fine uti populos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”